Chapter 96
Vatican Graduale Harmonized by N. A. M.
Third Mode
Celebrant 1. Te Deum laudamus
Chorus Te Dominum confitemur.
Chorus (in alternate sections) 2. Te aeternum Patrem omnis terra veneratur.
3. Tibi omnes Angeli, tibi coeli et universae potestates:
4. Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant:
5. Sanctus:
6. Sanctus:
7. Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
8. Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae.
9. Te gloriosus Apostolorum chorus:
10. Te Prophetarum laudabilis numerus:
11. Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
12. Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia.
13. Patrem immensae majstatis:
14. Venerandum tuum verum, et unic.u.m Filium.:
15. Sanctum quoque Parac.l.i.tum Spiritum.
16. Tu Rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
17. Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum.
18. Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna coelorum.
19. Tu ad dexteram Dei sedes in gloria Patris.
20. Judex crederis esse venturus.
All kneel here
21. Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti.
22. Aeterna fac c.u.m sanctis tuis in gloria numerari.
23. Salvum fac populum tuum Domine, et benedic haereditati tuae.
24. Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
25. Per singulos dies, benedicimus te.
26. Et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
27. Dignare Domine die isto sine peccato nos custodire.
28. Miserere nostri Domine, miserere nostri.
29. Fiat misericordia tua Domine super nos, quemadmodum speravimus in te.
30. In te Domine speravi: non confundar in aeternum.
Responses
Cel. V. Benedicamus Patrem et Filium c.u.m Sancto Spiritu.
Choir. R. Laudemus et superexaltemus eum in saecula.
Cel. V. Benedictus es Domine, in firmamento coeli.
Choir. R. Et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in saecula.
Cel. V. Domine exaudi orationem meam.
Choir. R. Et clamor meus ad te veniat.
Cel. V. Dominus vobisc.u.m.
Choir. R. Et c.u.m Spiritu tuo.
Page 469-470-471-472-473-474
No. 265
IN FESTIS B. MARIAE VIRGINIS
Ma.s.s of the Blessed Virgin Mary