Chapter 99
Tuba mirum spargens sonum Per sepulcra regionum, Coget omnes ante thronum.
4.
Mors stupebit et natura, c.u.m resurget creatura, Judicanti responsura.
5.
Liber scriptus proferetur, In quo totum continetur, Unde mundus judicetur
6.
Judex ergo c.u.m sedebit, Quidquid latet apparebit: Nil inultum remanebit.
7.
Quid sum miser tunc dicturus?
Quem patronem rogaturus?
c.u.m vix justus sit securus.
8.
Rex tremendae majestatis, Qui salvan dos salvas gratis, Salva me fons pietatis.
9.
Recordare Jesu pie, Quod sum causa tuae viae: Ne me perdas illa die.
10.
Quaerens me, sedisti la.s.sus: Redemisti crucem pa.s.sus: Tantus labor non sit casus.
11.
Juste judex ultionis, Donum fac remissionis; Ante diem rationis.
12.
Ingemisco, tamquam reus: Culpa rubet vultus meus: Supplicanti parce Deus.
13.
Qui Mariam absolvisti, Et latronem exaudisti, Mihi quoque spem dedisti.
14.
Preces meae non sunt dignae: Sed tu bonus fac benigne, Ne perenni cremer igne.
15.
Inter oves loc.u.m praesta, Et ab hoedis me sequestra, Statuens in parte dextra.
16.
Confutatis maledictis, Flammis acribus addictis: Voca me c.u.m benedictis.
17.
Oro supplex et acclinis, Cor contritum quasi cinis: Gere curam mei finis.
18.
Lacrimosa dies illa, Qua resurget ex favilla.
19.
Judicandus h.o.m.o reus: Huic ergo parce Deus.
20.
Pie Jesu Domine, dona eis requiem.
Amen.
Page 493-494-495
OFFERTORY
Domine Jesu Christe
Second Mode
Domine Jesu Christe, Rex gloriae, libera animas omnium fidelium defunctorum de poenis inferni, et de profundo lacu: libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas tartarus, ne cadant in obscurum: sed signifer sanctus Michael repraesentet eas in lumen sanctam: Quam olim Abrahae promisisti, et semini ejus.
V. Hostias et preces tibi Domine laudis offerimus: tu suscipe pro animabus illis, quarum hodie memoriam facimus: fac eas, Domine, de morte transire advitam.
Quam olim Abrahae promisisti, et semini ejus.
For Requiem Responses see No. 259 = (8-9-10)
Sanctus and Benedictus
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra gloria tua.
Hosanna in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.
Agnus Dei
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere n.o.bis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere n.o.bis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona n.o.bis pacem.
Page 495-496-497